Fondare 3022 Risultati per: Sun
sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus et tenentes legem nescierunt me et pastores prævaricati sunt in me et prophetæ prophetaverunt in Baal et idola secuti sunt (Liber Ieremiae 2, 8)
si mutavit gens deos et certe ipsi non sunt dii populus vero meus mutavit Gloriam suam in idolum (Liber Ieremiae 2, 11)
super eum rugierunt leones et dederunt vocem suam posuerunt terram ejus in solitudinem civitates ejus exustæ sunt et non est qui habitet in eis (Liber Ieremiae 2, 15)
quomodo confunditur fur quando deprehenditur sic confusi sunt domus Israël ipsi et reges eorum principes et sacerdotes et prophetæ eorum (Liber Ieremiae 2, 26)
ubi sunt dii tui quos fecisti tibi surgant et liberent te in tempore adflictionis tuæ secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui Juda (Liber Ieremiae 2, 28)
quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum et serotinus imber non fuit frons mulieris meretricis facta est tibi noluisti erubescere (Liber Ieremiae 3, 3)
vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israël quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei sui (Liber Ieremiae 3, 21)
in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei non ad ventilandum et ad purgandum (Liber Ieremiae 4, 11)
quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro quia me ad iracundiam provocavit ait Dominus (Liber Ieremiae 4, 17)
ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinæ audivit anima mea clamorem prœlii (Liber Ieremiae 4, 19)
contritio super contritionem vocata est et vastata est omnis terra repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles meæ (Liber Ieremiae 4, 20)
quia stultus populus meus me non cognovit filii insipientes sunt et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem facere nescierunt (Liber Ieremiae 4, 22)