Mosaico decorativo

Encontrados 3022 resultados para: Sun

  • sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus et tenentes legem nescierunt me et pastores prævaricati sunt in me et prophetæ prophetaverunt in Baal et idola secuti sunt (Liber Ieremiae 2, 8)

  • si mutavit gens deos et certe ipsi non sunt dii populus vero meus mutavit Gloriam suam in idolum (Liber Ieremiae 2, 11)

  • super eum rugierunt leones et dederunt vocem suam posuerunt terram ejus in solitudinem civitates ejus exustæ sunt et non est qui habitet in eis (Liber Ieremiae 2, 15)

  • quomodo confunditur fur quando deprehenditur sic confusi sunt domus Israël ipsi et reges eorum principes et sacerdotes et prophetæ eorum (Liber Ieremiae 2, 26)

  • ubi sunt dii tui quos fecisti tibi surgant et liberent te in tempore adflictionis tuæ secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui Juda (Liber Ieremiae 2, 28)

  • quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum et serotinus imber non fuit frons mulieris meretricis facta est tibi noluisti erubescere (Liber Ieremiae 3, 3)

  • vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israël quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei sui (Liber Ieremiae 3, 21)

  • in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei non ad ventilandum et ad purgandum (Liber Ieremiae 4, 11)

  • quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro quia me ad iracundiam provocavit ait Dominus (Liber Ieremiae 4, 17)

  • ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinæ audivit anima mea clamorem prœlii (Liber Ieremiae 4, 19)

  • contritio super contritionem vocata est et vastata est omnis terra repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles meæ (Liber Ieremiae 4, 20)

  • quia stultus populus meus me non cognovit filii insipientes sunt et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem facere nescierunt (Liber Ieremiae 4, 22)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina