Mosaico decorativo

Fondare 1759 Risultati per: Spe

  • ad hanc igitur exhortationem ejus deprecantes Dominum permanebant in conspectu Domini (Liber Iudith 4, 15)

  • tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens ait si digneris audire domine meus dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in montanis habitat et non egredietur verbum falsum ex ore meo (Liber Iudith 5, 5)

  • et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui erant cum illis bona Deus enim illorum odit iniquitatem (Liber Iudith 5, 21)

  • nuper autem reversi ad Deum suum ex dispersione qua dispersi fuerant adunati sunt et ascenderunt montana hæc omnia et iterum possident Hierusalem ubi sunt sancta eorum (Liber Iudith 5, 23)

  • nunc ergo meus domine perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum ascendamus ad illos quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi et subiugati erunt sub jugo potentiæ tuæ (Liber Iudith 5, 24)

  • cum percusserimus eos omnes sicut hominem unum tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis et omnis Israël tecum perditione disperiet (Liber Iudith 6, 3)

  • in medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum (Liber Iudith 6, 12)

  • erat autem eleganti aspectu nimis cui vir suus reliquerat divitias multas et familiam copiosam ac possessiones armentis boum et gregibus ovium plenas (Liber Iudith 8, 7)

  • sed aspexisti super castra eorum et tenebræ fatigaverunt eos (Liber Iudith 9, 7)

  • quæ respondit filia sum Hebræorum ideo ego fugi a facie eorum quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem pro eo quod contemnentes vos noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro (Liber Iudith 10, 12)

  • hoc autem scias quoniam cum steteris in conspectu ejus bene tibi faciet et eris gratissima in corde ejus duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis et nuntiantes eam (Liber Iudith 10, 16)

  • non est talis mulier super terram in aspectu in pulchritudine et in sensu verborum (Liber Iudith 11, 19)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina