Fondare 1759 Risultati per: Spe
tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit (Liber Thobis 7, 13)
et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me cujus adiuramentum spernere non possum (Liber Thobis 9, 5)
flebat igitur mater ejus inremediabilibus lacrimis atque dicebat heu heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen oculorum nostrorum baculum senectutis nostræ solacium vitæ nostræ spem posteritatis nostræ (Liber Thobis 10, 4)
illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum si fieri possit venientem (Liber Thobis 10, 7)
et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus (Liber Thobis 11, 6)
statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus et videbit pater tuus lumen cæli et in aspectu tuo gaudebit (Liber Thobis 11, 8)
et cum hæc dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt (Liber Thobis 12, 21)
confitemini Domino filii Israël et in conspectu gentium laudate eum (Liber Thobis 13, 3)
quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum ut vos narretis mirabilia ejus et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens præter eum (Liber Thobis 13, 4)
prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israël revertentur ad eam (Liber Thobis 14, 6)
omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universæ facultates nostræ atque familiæ in conspectu tuo sunt (Liber Iudith 3, 3)
dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si manentes permanseritis in jejuniis et orationibus in conspectu Domini (Liber Iudith 4, 12)