Fondare 1401 Risultati per: Sol
exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere (Evangelium secundum Matthaeum 16, 21)
et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies ejus sicut sol vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix (Evangelium secundum Matthaeum 17, 2)
levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Jesum (Evangelium secundum Matthaeum 17, 8)
et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma (Evangelium secundum Matthaeum 17, 23)
si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 15)
amen dico vobis quæcumque alligaveritis super terram erunt ligata et in cælo et quæcumque solveritis super terram erunt soluta et in cælo (Evangelium secundum Matthaeum 18, 18)
et ascendens Jesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis (Evangelium secundum Matthaeum 20, 17)
ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte (Evangelium secundum Matthaeum 20, 18)
et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Jesus misit duos discipulos (Evangelium secundum Matthaeum 21, 1)
dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihi (Evangelium secundum Matthaeum 21, 2)
et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hic (Evangelium secundum Matthaeum 21, 10)
respondens autem Jesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non hæsitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et jacta te in mare fiet (Evangelium secundum Matthaeum 21, 21)
