Fondare 1401 Risultati per: Sol
ideo dico vobis ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 25)
et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent (Evangelium secundum Matthaeum 6, 28)
nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur (Evangelium secundum Matthaeum 6, 31)
nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua (Evangelium secundum Matthaeum 6, 34)
quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus (Evangelium secundum Matthaeum 12, 4)
Jesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit (Evangelium secundum Matthaeum 12, 25)
sole autem orto æstuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt (Evangelium secundum Matthaeum 13, 6)
qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo sæculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur (Evangelium secundum Matthaeum 13, 22)
tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat (Evangelium secundum Matthaeum 13, 43)
et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi (Evangelium secundum Matthaeum 14, 23)
tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribæ et Pharisæi dicentes (Evangelium secundum Matthaeum 15, 1)
et tibi dabo claves regni cælorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in cælis et quodcumque solveris super terram erit solutum in cælis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 19)
