Fondare 1401 Risultati per: Sol
qui sunt trans Jordanem post viam quæ vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quæ est juxta vallem tendentem et intrantem procul (Liber Deuteronomii 11, 30)
hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro anima est et idcirco non debes animam comedere cum carnibus (Liber Deuteronomii 12, 23)
quære sollicite et diligenter rei veritate perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam (Liber Deuteronomii 13, 14)
hoc solum observabis ut sanguinem eorum non comedas sed effundas in terram quasi aquam (Liber Deuteronomii 15, 23)
sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen ejus ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando egressus es de Ægypto (Liber Deuteronomii 16, 6)
sollemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies quando collegeris de area et torculari fruges tuas (Liber Deuteronomii 16, 13)
tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum non apparebit ante Dominum vacuus (Liber Deuteronomii 16, 16)
ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam cæli quæ non præcepi (Liber Deuteronomii 17, 3)
postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis hujus in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus leviticæ tribus (Liber Deuteronomii 17, 18)
sin autem in agro reppererit vir puellam quæ desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus (Liber Deuteronomii 22, 25)
sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eam (Liber Deuteronomii 22, 27)
et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castra (Liber Deuteronomii 23, 11)
