Fondare 1401 Risultati per: Sol
pars meridiana incipiet a solitudine Sin quæ est juxta Edom et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum (Liber Numeri 34, 3)
hæc sunt verba quæ locutus est Moses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum (Liber Deuteronomii 1, 1)
non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellæ cæli plurimæ (Liber Deuteronomii 1, 10)
non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac jurgia (Liber Deuteronomii 1, 12)
et in solitudine ipse vidisti portavit te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum (Liber Deuteronomii 1, 31)
vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri (Liber Deuteronomii 1, 40)
itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma (Liber Deuteronomii 1, 44)
profectique inde venimus in solitudinem quæ ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore (Liber Deuteronomii 2, 1)
Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit (Liber Deuteronomii 2, 7)
misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem Esebon verbis pacificis dicens (Liber Deuteronomii 2, 26)
solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum monstratur lectus ejus ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus (Liber Deuteronomii 3, 11)
et planitiem solitudinis atque Jordanem et terminos Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices montis Phasga contra orientem (Liber Deuteronomii 3, 17)
