Fondare 1424 Risultati per: Sicut
tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat (Actus Apostolorum 7, 44)
sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit (Actus Apostolorum 7, 48)
dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos (Actus Apostolorum 7, 51)
locus autem scripturæ quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum (Actus Apostolorum 8, 32)
tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos (Actus Apostolorum 10, 47)
cum autem cœpissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio (Actus Apostolorum 11, 15)
recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Johannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto (Actus Apostolorum 11, 16)
si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum (Actus Apostolorum 11, 17)
quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te (Actus Apostolorum 13, 33)
et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis (Actus Apostolorum 15, 8)
et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est (Actus Apostolorum 15, 15)
in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum pœtarum dixerunt ipsius enim et genus sumus (Actus Apostolorum 17, 28)