Fondare 431 Risultati per: Saul Mortem
dixitque ei rex noli timere quid vidisti et ait mulier ad Saul deos vidi ascendentes de terra (Liber I Samuelis 28, 13)
dixitque ei qualis est forma ejus quæ ait vir senex ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit (Liber I Samuelis 28, 14)
dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam (Liber I Samuelis 28, 15)
statimque Saul cecidit porrectus in terram extimuerat enim verba Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem tota die illa (Liber I Samuelis 28, 20)
ingressa est itaque mulier ad Saul et ait conturbatus enim erat valde dixitque ad eum ecce obœdivit ancilla tua voci tuæ et posui animam meam in manu mea et audivi sermones tuos quos locutus es ad me (Liber I Samuelis 28, 21)
et posuit ante Saul et ante servos ejus qui cum comedissent surrexerunt et ambulaverunt per totam noctem illam (Liber I Samuelis 28, 25)
dixeruntque principes Philisthim quid sibi volunt Hebræi isti et ait Achis ad principes Philisthim num ignoratis David qui fuit servus Saul regis Israël et est apud me multis diebus vel annis et non inveni in eo quicquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc (Liber I Samuelis 29, 3)
nonne iste est David cui cantabant in choro dicentes percussit Saul in milibus suis et David in decem milibus suis (Liber I Samuelis 29, 5)
inrueruntque Philisthim in Saul et filios ejus et percusserunt Jonathan et Abinadab et Melchisue filios Saul (Liber I Samuelis 31, 2)
totumque pondus prœlii versum est in Saul et consecuti sunt eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a sagittariis (Liber I Samuelis 31, 3)
dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et percute me ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me inludentes mihi et noluit armiger ejus fuerat enim nimio timore perterritus arripuit itaque Saul gladium et inruit super eum (Liber I Samuelis 31, 4)
quod cum vidisset armiger ejus videlicet quod mortuus esset Saul inruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo (Liber I Samuelis 31, 5)