Fondare 149 Risultati per: Sanctum

  • quomodo enim bibisti super montem sanctum meum bibent omnes gentes jugiter et bibent et absorbent et erunt quasi non sint (Prophetia Abdiae 1, 16)

  • et ego dixi abiectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum (Prophetia Ionae 2, 5)

  • cum angustiaretur in me anima mea Domini recordatus sum ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum (Prophetia Ionae 2, 8)

  • prophetæ ejus vesani viri infideles sacerdotes ejus polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legem (Prophetia Sophoniae 3, 4)

  • in die illo erit quod super frenum equi est sanctum Domino et erunt lebetes in domo Domini quasi fialæ coram altari (Prophetia Zachariae 14, 20)

  • nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos (Evangelium secundum Matthaeum 7, 6)

  • et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc sæculo neque in futuro (Evangelium secundum Matthaeum 12, 32)

  • qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in æternum sed reus erit æterni delicti (Evangelium secundum Marcum 3, 29)

  • Herodes enim metuebat Johannem sciens eum virum justum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat (Evangelium secundum Marcum 6, 20)

  • et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei (Evangelium secundum Lucam 1, 35)

  • quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus (Evangelium secundum Lucam 1, 49)

  • sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur (Evangelium secundum Lucam 2, 23)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina