Fondare 1432 Risultati per: Rex
responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam (Liber II Samuelis 19, 30)
dixit itaque rex ad Berzellai veni mecum ut requiescas secure mecum in Hierusalem (Liber II Samuelis 19, 33)
sed obsecro ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea juxta sepulchrum patris mei et matris meæ est autem servus tuus Chamaam ipse vadat tecum domine mi rex et fac ei quod tibi bonum videtur (Liber II Samuelis 19, 37)
dixitque rex mecum transeat Chamaam et ego faciam ei quicquid tibi placuerit et omne quod petieris a me inpetrabis (Liber II Samuelis 19, 38)
cumque transisset universus populus et rex Jordanem osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus est in locum suum (Liber II Samuelis 19, 39)
transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis autem populus Juda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo Israël (Liber II Samuelis 19, 40)
et respondit omnis vir Juda ad viros Israël quia propior mihi est rex cur irasceris super hac re numquid comedimus aliquid ex rege aut munera nobis data sunt (Liber II Samuelis 19, 42)
cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et tradidit eas in custodiam alimenta eis præbens et non est ingressus ad eas sed erant clausæ usque ad diem mortis suæ in viduitate viventes (Liber II Samuelis 20, 3)
dixit autem rex Amasæ convoca mihi omnes viros Juda in diem tertium et tu adesto præsens (Liber II Samuelis 20, 4)
vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos porro Gabaonitæ non sunt de filiis Israël sed reliquiæ Amorreorum filii quippe Israël juraverant eis et voluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis Israël et Juda (Liber II Samuelis 21, 2)
dentur nobis septem viri de filiis ejus et crucifigamus eos Domino in Gabaath Saul quondam electi Domini et ait rex ego dabo (Liber II Samuelis 21, 6)
pepercitque rex Mifiboseth filio Jonathan filii Saul propter jusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul (Liber II Samuelis 21, 7)
