Mosaico decorativo

Fondare 1432 Risultati per: Rex

  • porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna fili mi Absalom Absalom fili mi fili mi (Liber II Samuelis 19, 4)

  • surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa multitudo coram rege Israël autem fugit in tabernacula sua (Liber II Samuelis 19, 8)

  • omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israël dicens rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ipse salvavit nos de manu Philisthinorum et nunc fugit de terra propter Absalom (Liber II Samuelis 19, 9)

  • rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens loquimini ad majores natu Juda dicentes cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam sermo autem omnis Israël pervenerat ad regem in domo ejus (Liber II Samuelis 19, 11)

  • et reversus est rex et venit usque ad Jordanem et Juda venit in Galgala ut occurreret regi et transduceret eum Jordanem (Liber II Samuelis 19, 15)

  • dixit ad eum ne reputes mihi domine mi iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem neque ponas rex in corde tuo (Liber II Samuelis 19, 19)

  • et ait rex Semei non morieris juravitque ei (Liber II Samuelis 19, 23)

  • Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis inlotis pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis ejus in pace (Liber II Samuelis 19, 24)

  • cumque Hierusalem occurrisset regi dixit ei rex quare non venisti mecum Mifiboseth (Liber II Samuelis 19, 25)

  • qui respondens ait domine mi rex servus meus contempsit me dixi ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem cum rege claudus enim sum servus tuus (Liber II Samuelis 19, 26)

  • insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod placitum est tibi (Liber II Samuelis 19, 27)

  • ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum est quod locutus sum tu et Siba dividite possessiones (Liber II Samuelis 19, 29)


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina