Fondare 621 Risultati per: Regis
præcepit quoque rex Ahaz Uriæ sacerdoti dicens super altare majus offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et holocaustum regis et sacrificium ejus et holocaustum universi populi terræ et sacrificia eorum et libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem victimæ super illud effundes altare vero æneum erit paratum ad voluntatem meam (Liber II Regum 16, 15)
Musach quoque sabbati quod ædificaverat in templo et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum (Liber II Regum 16, 18)
anno duodecimo Ahaz regis Juda regnavit Osee filius Hela in Samaria super Israël novem annis (Liber II Regum 17, 1)
factum est enim cum peccassent filii Israël Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Ægypti de manu Pharaonis regis Ægypti coluerunt deos alienos (Liber II Regum 17, 7)
anno tertio Osee filii Hela regis Israël regnavit Ezechias filius Ahaz regis Juda (Liber II Regum 18, 1)
anno quarto regis Ezechiæ qui erat annus septimus Osee filii Hela regis Israël ascendit Salmanassar rex Assyriorum Samariam et obpugnavit eam (Liber II Regum 18, 9)
et cepit nam post annos tres anno sexto Ezechiæ id est nono anno Osee regis Israël capta est Samaria (Liber II Regum 18, 10)
anno quartodecimo regis Ezechiæ ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas et cepit eas (Liber II Regum 18, 13)
deditque Ezechias omne argentum quod reppertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis (Liber II Regum 18, 15)
stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna judaice et ait audite verba regis magni regis Assyriorum (Liber II Regum 18, 28)
neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus et non tradetur civitas hæc in manu regis Assyriorum (Liber II Regum 18, 30)
numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum (Liber II Regum 18, 33)
