Fondare 621 Risultati per: Regis
cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazofilacio ascendebat scriba regis et pontifex effundebantque et numerabant pecuniam quæ inveniebatur in domo Domini (Liber II Regum 12, 10)
quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata quæ consecraverant Josaphat et Joram et Ahazia patres ejus reges Juda et quæ ipse obtulerat et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis misitque Azaheli regi Syriæ et recessit ab Hierusalem (Liber II Regum 12, 18)
anno vicesimo tertio Joas filii Ahaziæ regis Judæ regnavit Joachaz filius Hieu super Israël in Samaria decem et septem annis (Liber II Regum 13, 1)
iratusque est furor Domini contra Israël et tradidit eos in manu Azahelis regis Syriæ et in manu Benadad filii Azaël cunctis diebus (Liber II Regum 13, 3)
anno tricesimo septimo Joas regis Juda regnavit Joas filius Joachaz super Israël in Samaria sedecim annis (Liber II Regum 13, 10)
dixit ad regem Israël pone manum tuam super arcum et cum posuisset ille manum suam superposuit Heliseus manus suas manibus regis (Liber II Regum 13, 16)
anno secundo Joas filii Joachaz regis Israël regnavit Amasias filius Joas regis Juda (Liber II Regum 14, 1)
tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Hieu regis Israël dicens veni et videamus nos (Liber II Regum 14, 8)
tulitque omne aurum et argentum et universa vasa quæ inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et reversus est Samariam (Liber II Regum 14, 14)
vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israël viginti quinque annis (Liber II Regum 14, 17)
anno quintodecimo Amasiæ filii Joas regis Juda regnavit Hieroboam filius Joas regis Israël in Samaria quadraginta et uno anno (Liber II Regum 14, 23)
anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israël regnavit Azarias filius Amasiæ regis Judæ (Liber II Regum 15, 1)
