Fondare 20233 Risultati per: Re
judicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum (Liber Sapientiae 3, 8)
impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt qui neglexerunt justum et a Domino recesserunt (Liber Sapientiae 3, 10)
sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt (Liber Sapientiae 3, 11)
mulieres eorum insensatæ sunt et nequissimi filii eorum (Liber Sapientiae 3, 12)
maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quæ non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum (Liber Sapientiae 3, 13)
et si quidem longæ vitæ erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum (Liber Sapientiae 3, 17)
et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur (Liber Sapientiae 4, 4)
ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua (Liber Sapientiae 4, 6)
justus autem si morte præoccupatus fuerit in refrigerio erit (Liber Sapientiae 4, 7)
placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est (Liber Sapientiae 4, 10)
raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius (Liber Sapientiae 4, 11)
consummatus in brevi explevit tempora multa (Liber Sapientiae 4, 13)