Fondare 20233 Risultati per: Re
venite ergo et fruamur bonis quæ sunt et utamur creaturam tamquam in juventute celeriter (Liber Sapientiae 2, 6)
vino pretioso et unguentis nos impleamus et non prætereat nos flos temporis (Liber Sapientiae 2, 7)
ubique relinquamus signa lætitiæ quoniam hæc est pars nostra et hæc est sors (Liber Sapientiae 2, 9)
opprimamus pauperem justum et non parcamus viduæ nec veterani revereamur canos multi temporis (Liber Sapientiae 2, 10)
promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat (Liber Sapientiae 2, 13)
tamquam nugaces æstimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et præfert novissima justorum et gloriatur patrem Deum se habere (Liber Sapientiae 2, 16)
contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius (Liber Sapientiae 2, 19)
morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex sermonibus illius (Liber Sapientiae 2, 20)
et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt justitiæ nec judicaverunt honorem animarum sanctarum (Liber Sapientiae 2, 22)
quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suæ similitudinis fecit illum (Liber Sapientiae 2, 23)
tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum (Liber Sapientiae 3, 6)
fulgebunt et tamquam scintillæ in harundineto discurrent (Liber Sapientiae 3, 7)