Fondare 20233 Risultati per: Re
reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace (Liber Thobis 14, 4)
prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israël revertentur ad eam (Liber Thobis 14, 6)
omnis autem deserta terra ejus replebitur et domus Dei quæ in ea incensa est iterum reædificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum (Liber Thobis 14, 7)
et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et inhabitabunt in ea (Liber Thobis 14, 8)
et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israël (Liber Thobis 14, 9)
audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quæ sunt placita illi (Liber Thobis 14, 10)
et filiis vestris mandate ut faciant justitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua (Liber Thobis 14, 11)
nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc (Liber Thobis 14, 12)
factum est autem post obitum matris suæ Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos (Liber Thobis 14, 14)
invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum (Liber Thobis 14, 15)
et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum (Liber Thobis 14, 16)
Arfaxat itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes imperio suo et ipse ædificavit civitatem potentissimam quam appellavit Igbathanis (Liber Iudith 1, 1)