Mosaico decorativo

Fondare 20233 Risultati per: Re

  • aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in æternum et in omnia sæcula regnum tuum (Liber Thobis 13, 1)

  • quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam (Liber Thobis 13, 2)

  • quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum ut vos narretis mirabilia ejus et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens præter eum (Liber Thobis 13, 4)

  • aspicite ergo quæ fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque sæculorum exaltate in operibus vestris (Liber Thobis 13, 6)

  • convertimini itaque peccatores et facite justitiam coram Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam (Liber Thobis 13, 8)

  • confitere Domino in bonis et benedic Deum sæculorum ut reædificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia sæcula sæculorum (Liber Thobis 13, 12)

  • nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt (Liber Thobis 13, 14)

  • tu autem lætaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum (Liber Thobis 13, 17)

  • beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem (Liber Thobis 13, 20)

  • portæ Hierusalem ex sapphyro et zmaragdo ædificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus (Liber Thobis 13, 21)

  • benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam amen (Liber Thobis 13, 23)

  • quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit sexagenarius vero recepit (Liber Thobis 14, 3)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina