Fondare 20233 Risultati per: Re
cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei (Liber Thobis 1, 9)
ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato (Liber Thobis 1, 10)
igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua (Liber Thobis 1, 11)
et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum (Liber Thobis 1, 12)
et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis (Liber Thobis 1, 13)
et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quæcumque facere voluisset (Liber Thobis 1, 14)
cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti (Liber Thobis 1, 16)
et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu ejus sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti (Liber Thobis 1, 17)
post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius ejus pro eo et filios Israël exosos haberet in conspectu suo (Liber Thobis 1, 18)
denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Judæa plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israël Tobias sepeliebat corpora eorum (Liber Thobis 1, 21)
at ubi nuntiatum est regi jussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam ejus (Liber Thobis 1, 22)
Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum (Liber Thobis 1, 23)