Mosaico decorativo

Found 20233 Results for: Re

  • cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei (Liber Thobis 1, 9)

  • ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato (Liber Thobis 1, 10)

  • igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua (Liber Thobis 1, 11)

  • et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum (Liber Thobis 1, 12)

  • et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis (Liber Thobis 1, 13)

  • et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quæcumque facere voluisset (Liber Thobis 1, 14)

  • cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti (Liber Thobis 1, 16)

  • et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu ejus sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti (Liber Thobis 1, 17)

  • post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius ejus pro eo et filios Israël exosos haberet in conspectu suo (Liber Thobis 1, 18)

  • denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Judæa plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israël Tobias sepeliebat corpora eorum (Liber Thobis 1, 21)

  • at ubi nuntiatum est regi jussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam ejus (Liber Thobis 1, 22)

  • Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum (Liber Thobis 1, 23)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina