Mosaico decorativo

Fondare 20233 Risultati per: Re

  • audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto dixit filiis suis quare neglegitis (Liber Genesis 42, 1)

  • audivi quod triticum venundetur in Ægypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia (Liber Genesis 42, 2)

  • descendentes igitur fratres Joseph decem ut emerent frumenta in Ægypto (Liber Genesis 42, 3)

  • Beniamin domi retento ab Jacob qui dixerat fratribus ejus ne forte in itinere quicquam patiatur mali (Liber Genesis 42, 4)

  • ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan (Liber Genesis 42, 5)

  • et Joseph princeps Ægypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui (Liber Genesis 42, 6)

  • et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria (Liber Genesis 42, 7)

  • et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis (Liber Genesis 42, 8)

  • recordatusque somniorum quæ aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terræ venistis (Liber Genesis 42, 9)

  • qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos (Liber Genesis 42, 10)

  • quibus ille respondit aliter est inmunita terræ hujus considerare venistis (Liber Genesis 42, 12)

  • et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super (Liber Genesis 42, 13)


"Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu?" São Padre Pio de Pietrelcina