Talált 20233 Eredmények: Re
audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto dixit filiis suis quare neglegitis (Liber Genesis 42, 1)
audivi quod triticum venundetur in Ægypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia (Liber Genesis 42, 2)
descendentes igitur fratres Joseph decem ut emerent frumenta in Ægypto (Liber Genesis 42, 3)
Beniamin domi retento ab Jacob qui dixerat fratribus ejus ne forte in itinere quicquam patiatur mali (Liber Genesis 42, 4)
ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan (Liber Genesis 42, 5)
et Joseph princeps Ægypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui (Liber Genesis 42, 6)
et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria (Liber Genesis 42, 7)
et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis (Liber Genesis 42, 8)
recordatusque somniorum quæ aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terræ venistis (Liber Genesis 42, 9)
qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos (Liber Genesis 42, 10)
quibus ille respondit aliter est inmunita terræ hujus considerare venistis (Liber Genesis 42, 12)
et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super (Liber Genesis 42, 13)