Fondare 20233 Risultati per: Re
et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis (Epistula ad Ephesios 4, 30)
estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi (Epistula ad Ephesios 5, 1)
et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Epistula ad Ephesios 5, 2)
aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quæ ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio (Epistula ad Ephesios 5, 4)
hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei (Epistula ad Ephesios 5, 5)
et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite (Epistula ad Ephesios 5, 11)
quæ enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere (Epistula ad Ephesios 5, 12)
videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes (Epistula ad Ephesios 5, 15)
redimentes tempus quoniam dies mali sunt (Epistula ad Ephesios 5, 16)
propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quæ sit voluntas Domini (Epistula ad Ephesios 5, 17)
subiecti invicem in timore Christi (Epistula ad Ephesios 5, 21)
mulieres viris suis subditæ sint sicut Domino (Epistula ad Ephesios 5, 22)