Fondare 20233 Risultati per: Re
quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi (Epistula ad Ephesios 3, 3)
prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi (Epistula ad Ephesios 3, 4)
quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu (Epistula ad Ephesios 3, 5)
esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Jesu per evangelium (Epistula ad Ephesios 3, 6)
mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi (Epistula ad Ephesios 3, 8)
et inluminare omnes quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo qui omnia creavit (Epistula ad Ephesios 3, 9)
hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi (Epistula ad Ephesios 3, 14)
ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ virtute corroborari per Spiritum ejus in interiore homine (Epistula ad Ephesios 3, 16)
habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati (Epistula ad Ephesios 3, 17)
ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quæ sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum (Epistula ad Ephesios 3, 18)
scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Epistula ad Ephesios 3, 19)
ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quæ operatur in nobis (Epistula ad Ephesios 3, 20)