Fondare 20233 Risultati per: Re
et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno (Actus Apostolorum 10, 39)
non omni populo sed testibus præordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis (Actus Apostolorum 10, 41)
et præcepit nobis prædicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum (Actus Apostolorum 10, 42)
huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum (Actus Apostolorum 10, 43)
tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos (Actus Apostolorum 10, 47)
et jussit eos in nomine Jesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus (Actus Apostolorum 10, 48)
audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Judæa quoniam et gentes receperunt verbum Dei (Actus Apostolorum 11, 1)
dicentes quare introisti ad viros præputium habentes et manducasti cum illis (Actus Apostolorum 11, 3)
in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terræ et bestias et reptilia et volatilia cæli (Actus Apostolorum 11, 6)
audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca (Actus Apostolorum 11, 7)
respondit autem vox secundo de cælo quæ Deus mundavit tu ne commune dixeris (Actus Apostolorum 11, 9)
hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in cælum (Actus Apostolorum 11, 10)