Fondare 20233 Risultati per: Re
cum autem prope esset Lydda ab Joppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos (Actus Apostolorum 9, 38)
ejectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit (Actus Apostolorum 9, 40)
dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam (Actus Apostolorum 9, 41)
notum autem factum est per universam Joppen et crediderunt multi in Domino (Actus Apostolorum 9, 42)
factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe apud quendam Simonem coriarium (Actus Apostolorum 9, 43)
vir autem quidam erat in Cæsarea nomine Cornelius centurio cohortis quæ dicitur Italica (Actus Apostolorum 10, 1)
religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper (Actus Apostolorum 10, 2)
at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuæ et elemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei (Actus Apostolorum 10, 4)
hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cujus est domus juxta mare (Actus Apostolorum 10, 6)
et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant (Actus Apostolorum 10, 7)
postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam (Actus Apostolorum 10, 9)
et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus (Actus Apostolorum 10, 10)