Mosaico decorativo

Fondare 20233 Risultati per: Re

  • omnes ad prædam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem (Prophetia Habacuc 1, 9)

  • et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi ejus erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam (Prophetia Habacuc 1, 10)

  • numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in judicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum (Prophetia Habacuc 1, 12)

  • mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio justiorem se (Prophetia Habacuc 1, 13)

  • et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem (Prophetia Habacuc 1, 14)

  • totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc lætabitur et exultabit (Prophetia Habacuc 1, 15)

  • propterea immolabit sagenæ suæ et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars ejus et cibus ejus electus (Prophetia Habacuc 1, 16)

  • propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet (Prophetia Habacuc 1, 17)

  • super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me (Prophetia Habacuc 2, 1)

  • et respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum (Prophetia Habacuc 2, 2)

  • quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit (Prophetia Habacuc 2, 3)

  • ecce qui incredulus est non erit recta anima ejus in semet ipso justus autem in fide sua vivet (Prophetia Habacuc 2, 4)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina