Encontrados 20233 resultados para: Re
omnes ad prædam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem (Prophetia Habacuc 1, 9)
et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi ejus erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam (Prophetia Habacuc 1, 10)
numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in judicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum (Prophetia Habacuc 1, 12)
mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio justiorem se (Prophetia Habacuc 1, 13)
et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem (Prophetia Habacuc 1, 14)
totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc lætabitur et exultabit (Prophetia Habacuc 1, 15)
propterea immolabit sagenæ suæ et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars ejus et cibus ejus electus (Prophetia Habacuc 1, 16)
propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet (Prophetia Habacuc 1, 17)
super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me (Prophetia Habacuc 2, 1)
et respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum (Prophetia Habacuc 2, 2)
quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit (Prophetia Habacuc 2, 3)
ecce qui incredulus est non erit recta anima ejus in semet ipso justus autem in fide sua vivet (Prophetia Habacuc 2, 4)