Mosaico decorativo

Fondare 20233 Risultati per: Re

  • qui fugistis gladium venite nolite stare recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrum (Liber Ieremiae 51, 50)

  • propterea ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia ejus et in omni terra ejus mugiet vulneratus (Liber Ieremiae 51, 52)

  • si ascenderit Babylon in cælum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores ejus ait Dominus (Liber Ieremiae 51, 53)

  • quia venit super eam id est super Babylonem prædo et adprehensi sunt fortes ejus et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet (Liber Ieremiae 51, 56)

  • et inebriabo principes ejus et sapientes ejus duces ejus et magistratus ejus et fortes ejus et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen ejus (Liber Ieremiae 51, 57)

  • hæc dicit Dominus exercituum murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur et portæ ejus excelsæ igni conburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt et disperibunt (Liber Ieremiae 51, 58)

  • verbum quod præcepit Hieremias prophetes Sarajæ filio Neriæ filii Maasiæ cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem in anno quarto regni ejus Sarajas autem erat princeps prophetiæ (Liber Ieremiae 51, 59)

  • et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem (Liber Ieremiae 51, 60)

  • et dixit Hieremias ad Sarajam cum veneris Babylonem et videris et legeris omnia verba hæc (Liber Ieremiae 51, 61)

  • dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudo (Liber Ieremiae 51, 62)

  • cumque conpleveris legere librum istum ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medio Eufraten (Liber Ieremiae 51, 63)

  • et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie adflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba Hieremiæ (Liber Ieremiae 51, 64)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina