Mosaico decorativo

Fondare 20233 Risultati per: Re

  • comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et ejecit me (Liber Ieremiae 51, 34)

  • iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeæ dicit Hierusalem (Liber Ieremiae 51, 35)

  • propterea hæc dicit Dominus ecce ego judicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare ejus et siccabo venam ejus (Liber Ieremiae 51, 36)

  • in calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant dicit Dominus (Liber Ieremiae 51, 39)

  • quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclita universæ terræ quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes (Liber Ieremiae 51, 41)

  • ascendit super Babylonem mare multitudine fluctuum ejus operta est (Liber Ieremiae 51, 42)

  • factæ sunt civitates ejus in stuporem terra inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis (Liber Ieremiae 51, 43)

  • et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore ejus et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit (Liber Ieremiae 51, 44)

  • egredimini de medio ejus populus meus ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini (Liber Ieremiae 51, 45)

  • et ne forte mollescat cor vestrum et timeatis auditum qui audietur in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio et iniquitas in terra et dominator super dominatorem (Liber Ieremiae 51, 46)

  • propterea ecce dies veniunt et visitabo super sculptilia Babylonis et omnis terra ejus confundetur et universi interfecti ejus cadent in medio ejus (Liber Ieremiae 51, 47)

  • et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israël sic de Babylone cadent occisi in universa terra (Liber Ieremiae 51, 49)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina