Mosaico decorativo

Fondare 20233 Risultati per: Re

  • adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar (Liber Exodus 28, 1)

  • faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem (Liber Exodus 28, 2)

  • et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi (Liber Exodus 28, 3)

  • facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito (Liber Exodus 28, 6)

  • duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant (Liber Exodus 28, 7)

  • ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta (Liber Exodus 28, 8)

  • sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero juxta ordinem nativitatis eorum (Liber Exodus 28, 10)

  • opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israël inclusos auro atque circumdatos (Liber Exodus 28, 11)

  • et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israël portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem (Liber Exodus 28, 12)

  • et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis (Liber Exodus 28, 14)

  • rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta (Liber Exodus 28, 15)

  • facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo (Liber Exodus 28, 22)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina