Fundar 20233 Resultados para: Re
adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar (Liber Exodus 28, 1)
faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem (Liber Exodus 28, 2)
et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi (Liber Exodus 28, 3)
facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito (Liber Exodus 28, 6)
duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant (Liber Exodus 28, 7)
ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta (Liber Exodus 28, 8)
sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero juxta ordinem nativitatis eorum (Liber Exodus 28, 10)
opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israël inclusos auro atque circumdatos (Liber Exodus 28, 11)
et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israël portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem (Liber Exodus 28, 12)
et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis (Liber Exodus 28, 14)
rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta (Liber Exodus 28, 15)
facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo (Liber Exodus 28, 22)