Fondare 5422 Risultati per: Rat
verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus (Liber Ecclesiastes 9, 11)
si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima (Liber Ecclesiastes 10, 4)
verba oris sapientis gratia et labia insipientis præcipitabunt eum (Liber Ecclesiastes 10, 12)
stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare (Liber Ecclesiastes 10, 14)
qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes numquam metet (Liber Ecclesiastes 11, 4)
quomodo ignoras quæ sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre prægnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium (Liber Ecclesiastes 11, 5)
antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam (Liber Ecclesiastes 12, 6)
et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum (Liber Ecclesiastes 12, 7)
et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato sive bonum sive malum sit (Liber Ecclesiastes 12, 14)
pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quæsivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi (Canticum Canticorum 5, 6)
umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis (Canticum Canticorum 7, 2)
quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meæ ut inveniam te foris et deosculer et jam me nemo despiciat (Canticum Canticorum 8, 1)