Mosaico decorativo

Fondare 867 Risultati per: Rad

  • non pertransibit eam pes hominis neque pes jumenti gradietur in ea et non habitabitur quadraginta annis (Prophetia Ezechielis 29, 11)

  • et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem ejus in manu alienorum ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 30, 12)

  • aquæ nutrierunt illum abyssus exaltavit eum flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus et rivos suos emisit ad universa ligna regionis (Prophetia Ezechielis 31, 4)

  • eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum erat enim radix illius juxta aquas multas (Prophetia Ezechielis 31, 7)

  • cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes non adæquaverunt summitatem ejus et platani non fuerunt æquæ frondibus illius omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum illi et pulchritudini ejus (Prophetia Ezechielis 31, 8)

  • quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis quæ erant in paradiso Dei (Prophetia Ezechielis 31, 9)

  • tradidi eum in manu fortissimi gentium faciens faciet ei juxta impietatem ejus ejeci eum (Prophetia Ezechielis 31, 11)

  • quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum omnia quæ inrigantur aquis quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum (Prophetia Ezechielis 31, 14)

  • etiam si dixero justo quod vita vivat et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur (Prophetia Ezechielis 33, 13)

  • hæc dices ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui in ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis tradetur ad devorandum qui autem in præsidiis et in speluncis sunt peste morientur (Prophetia Ezechielis 33, 27)

  • propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te (Prophetia Ezechielis 35, 6)

  • in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuæ non habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus (Prophetia Ezechielis 35, 9)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina