Fondare 12207 Risultati per: Qui
qui posuit orbem desertum et urbes ejus destruxit vinctis ejus non aperuit carcerem (Liber Isaiae 14, 17)
tu autem projectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis pollutus et obvolutus qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci quasi cadaver putridum (Liber Isaiae 14, 19)
præparate filios ejus occisioni in iniquitate patrum eorum non consurgent nec hereditabunt terram neque implebunt faciem orbis civitatum (Liber Isaiae 14, 21)
et consurgam super eos dicit Dominus exercituum et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem ait Dominus (Liber Isaiae 14, 22)
Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare et manus ejus extenta et quis avertet eam (Liber Isaiae 14, 27)
et pascentur primogeniti pauperum et pauperes fiducialiter requiescent et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam (Liber Isaiae 14, 30)
ulula porta clama civitas prostrata est Philisthea omnis ab aquilone enim fumus venit et non est qui effugiat agmen ejus (Liber Isaiae 14, 31)
et quid respondebitur nuntiis gentis quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt pauperes populi ejus (Liber Isaiae 14, 32)
onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit (Liber Isaiae 15, 1)
aquæ enim Nemrim desertæ erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit (Liber Isaiae 15, 6)
quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terræ (Liber Isaiae 15, 9)
habitabunt apud te profugi mei Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris finitus est enim pulvis consummatus est miser defecit qui conculcabat terram (Liber Isaiae 16, 4)