Fondare 12207 Risultati per: Qui
vitulus et ursus pascentur simul requiescent catuli eorum et leo quasi bos comedet paleas (Liber Isaiae 11, 7)
et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet (Liber Isaiae 11, 8)
non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquæ maris operientes (Liber Isaiae 11, 9)
in die illa radix Jesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum ejus gloriosum (Liber Isaiae 11, 10)
et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis sicut fuit Israël in die qua ascendit de terra Ægypti (Liber Isaiae 11, 16)
ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem (Liber Isaiae 12, 2)
exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israël (Liber Isaiae 12, 6)
ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet (Liber Isaiae 13, 6)
et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustæ vultus eorum (Liber Isaiae 13, 8)
et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo (Liber Isaiae 13, 11)
et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient (Liber Isaiae 13, 14)
omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio (Liber Isaiae 13, 15)