Fondare 1197 Risultati per: Promisit Terram Moab
stetistis in gladiis vestris fecistis abominationes et unusquisque uxorem proximi sui polluit et terram hereditate possidebitis (Prophetia Ezechielis 33, 26)
et dabo terram in solitudinem et desertum et deficiet superba fortitudo ejus et desolabuntur montes Israël eo quod nullus sit qui per eos transeat (Prophetia Ezechielis 33, 28)
et scient quia ego Dominus cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas quas operati sunt (Prophetia Ezechielis 33, 29)
et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israël in rivis et in cunctis sedibus terræ (Prophetia Ezechielis 34, 13)
propterea hæc dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus et de Idumea universa qui dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde ex animo et ejecerunt eam ut vastarent (Prophetia Ezechielis 36, 5)
et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram et in idolis suis polluerunt eam (Prophetia Ezechielis 36, 18)
tollam quippe vos de gentibus et congregabo de universis terris et adducam vos in terram vestram (Prophetia Ezechielis 36, 24)
propterea vaticinare et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israël (Prophetia Ezechielis 37, 12)
et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob in qua habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum et David servus meus princeps eorum in perpetuum (Prophetia Ezechielis 37, 25)
fili hominis pone faciem tuam contra Gog terram Magog principem capitis Mosoch et Thubal et vaticinare de eo (Prophetia Ezechielis 38, 2)
post dies multos visitaberis in novissimo annorum venies ad terram quæ reversa est a gladio congregata est de populis multis ad montes Israël qui fuerunt deserti jugiter hæc de populis educta est et habitaverunt in ea confidenter universi (Prophetia Ezechielis 38, 8)
ascendens autem quasi tempestas venies et quasi nubes ut operias terram tu et omnia agmina tua et populi multi tecum (Prophetia Ezechielis 38, 9)