Mosaico decorativo

Fondare 4770 Risultati per: Pro

  • post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Jesu occultus autem propter metum Judæorum ut tolleret corpus Jesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Jesu (Evangelium secundum Ioannem 19, 38)

  • ibi ergo propter parasceven Judæorum quia juxta erat monumentum posuerunt Jesum (Evangelium secundum Ioannem 19, 42)

  • Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum (Evangelium secundum Ioannem 20, 11)

  • cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausæ ubi erant discipuli propter metum Judæorum venit Jesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis (Evangelium secundum Ioannem 20, 19)

  • et convescens præcepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum (Actus Apostolorum 1, 4)

  • et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et cœperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis (Actus Apostolorum 2, 4)

  • Judæi quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei (Actus Apostolorum 2, 11)

  • sed hoc est quod dictum est per prophetam Johel (Actus Apostolorum 2, 16)

  • et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ et juvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt (Actus Apostolorum 2, 17)

  • et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt (Actus Apostolorum 2, 18)

  • et dabo prodigia in cælo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi (Actus Apostolorum 2, 19)

  • viri israhelitæ audite verba hæc Jesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quæ fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis (Actus Apostolorum 2, 22)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina