Fondare 4770 Risultati per: Pro
verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisæos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur (Evangelium secundum Ioannem 12, 42)
sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes (Evangelium secundum Ioannem 13, 11)
cum hæc dixisset Jesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me (Evangelium secundum Ioannem 13, 21)
dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam (Evangelium secundum Ioannem 13, 37)
respondit Jesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges (Evangelium secundum Ioannem 13, 38)
alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quæ ego facio et ipse faciet et majora horum faciet quia ego ad Patrem vado (Evangelium secundum Ioannem 14, 12)
jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis (Evangelium secundum Ioannem 15, 3)
majorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis (Evangelium secundum Ioannem 15, 13)
si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus (Evangelium secundum Ioannem 15, 19)
sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me (Evangelium secundum Ioannem 15, 21)
cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me (Evangelium secundum Ioannem 15, 26)
omnia quæcumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 15)