Mosaico decorativo

Fondare 8616 Risultati per: Pó

  • nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam (Liber Exodus 5, 7)

  • et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro (Liber Exodus 5, 8)

  • igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas (Liber Exodus 5, 10)

  • ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro (Liber Exodus 5, 11)

  • dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas (Liber Exodus 5, 12)

  • veneruntque præpositi filiorum Israël et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos (Liber Exodus 5, 15)

  • paleæ non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis cædimur et iniuste agitur contra populum tuum (Liber Exodus 5, 16)

  • videbantque se præpositi filiorum Israël in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies (Liber Exodus 5, 19)

  • reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me (Liber Exodus 5, 22)

  • ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos (Liber Exodus 5, 23)

  • qui apparui Abraham Isaac et Jacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis (Liber Exodus 6, 3)

  • et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum (Liber Exodus 6, 7)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina