Encontrados 8616 resultados para: Pó
nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam (Liber Exodus 5, 7)
et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro (Liber Exodus 5, 8)
igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas (Liber Exodus 5, 10)
ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro (Liber Exodus 5, 11)
dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas (Liber Exodus 5, 12)
veneruntque præpositi filiorum Israël et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos (Liber Exodus 5, 15)
paleæ non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis cædimur et iniuste agitur contra populum tuum (Liber Exodus 5, 16)
videbantque se præpositi filiorum Israël in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies (Liber Exodus 5, 19)
reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me (Liber Exodus 5, 22)
ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos (Liber Exodus 5, 23)
qui apparui Abraham Isaac et Jacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis (Liber Exodus 6, 3)
et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum (Liber Exodus 6, 7)