Fondare 517 Risultati per: Orationis Pater noster
Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de cælo et clarificavi et iterum clarificabo (Evangelium secundum Ioannem 12, 28)
quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar (Evangelium secundum Ioannem 12, 49)
et scio quia mandatum ejus vita æterna est quæ ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor (Evangelium secundum Ioannem 12, 50)
sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit (Evangelium secundum Ioannem 13, 3)
non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quæ ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera (Evangelium secundum Ioannem 14, 10)
non creditis quia ego in Patre et Pater in me est (Evangelium secundum Ioannem 14, 11)
et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio (Evangelium secundum Ioannem 14, 13)
respondit Jesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus (Evangelium secundum Ioannem 14, 23)
paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis (Evangelium secundum Ioannem 14, 26)
audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater major me est (Evangelium secundum Ioannem 14, 28)
sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc (Evangelium secundum Ioannem 14, 31)
ego sum vitis vera et Pater meus agricola est (Evangelium secundum Ioannem 15, 1)