Fondare 517 Risultati per: Orationis Pater noster
Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est (Evangelium secundum Ioannem 8, 56)
responderunt eis parentes ejus et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia cæcus natus est (Evangelium secundum Ioannem 9, 20)
sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus (Evangelium secundum Ioannem 10, 15)
propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam (Evangelium secundum Ioannem 10, 17)
Pater meus quod dedit mihi majus omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei (Evangelium secundum Ioannem 10, 29)
ego et Pater unum sumus (Evangelium secundum Ioannem 10, 30)
quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum (Evangelium secundum Ioannem 10, 36)
si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre (Evangelium secundum Ioannem 10, 38)
hæc ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum (Evangelium secundum Ioannem 11, 11)
tulerunt ergo lapidem Jesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me (Evangelium secundum Ioannem 11, 41)
si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus (Evangelium secundum Ioannem 12, 26)
nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc (Evangelium secundum Ioannem 12, 27)