Fondare 1451 Risultati per: Omnes
locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et præcessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit (Liber Ecclesiastes 1, 16)
possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem (Liber Ecclesiastes 2, 7)
et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum (Liber Ecclesiastes 2, 9)
rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiæ proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est (Liber Ecclesiastes 4, 4)
sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos æstimat (Liber Ecclesiastes 10, 3)
et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiæ carminis (Liber Ecclesiastes 12, 4)
finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata ejus observa hoc est enim omnis homo (Liber Ecclesiastes 12, 13)
omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos (Canticum Canticorum 3, 8)
dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas (Canticum Canticorum 4, 2)
dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis (Canticum Canticorum 6, 5)
ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua (Liber Sapientiae 4, 6)
humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles (Liber Sapientiae 7, 23)