Fondare 1451 Risultati per: Omnes
viæ ejus viæ pulchræ et omnes semitæ illius pacificæ (Liber Proverbiorum 3, 17)
dirige semitam pedibus tuis et omnes viæ tuæ stabilientur (Liber Proverbiorum 4, 26)
respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat (Liber Proverbiorum 5, 21)
justi sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum (Liber Proverbiorum 8, 8)
qui autem in me peccaverit lædet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem (Liber Proverbiorum 8, 36)
omnes dies pauperis mali secura mens quasi juge convivium (Liber Proverbiorum 15, 15)
omnes viæ hominum patent oculis ejus spirituum ponderator est Dominus (Liber Proverbiorum 16, 2)
pondus et statera judicia Domini sunt et opera ejus omnes lapides sacculi (Liber Proverbiorum 16, 11)
honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis (Liber Proverbiorum 20, 3)
princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios (Liber Proverbiorum 29, 12)
quis ascendit in cælum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terræ quod nomen ejus et quod nomen filii ejus si nosti (Liber Proverbiorum 30, 4)
lameth non timebit domui suæ a frigoribus nivis omnes enim domestici ejus vestiti duplicibus (Liber Proverbiorum 31, 21)