Mosaico decorativo

Fondare 771 Risultati per: Moses Iosue Et Aaron Sacerdotem Et Sacrificium

  • fecit populus quæ jusserat deferens inaures ad Aaron (Liber Exodus 32, 3)

  • quod cum vidisset Aaron ædificavit altare coram eo et præconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est (Liber Exodus 32, 5)

  • Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Ægypti in fortitudine magna et in manu robusta (Liber Exodus 32, 11)

  • et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte (Liber Exodus 32, 15)

  • dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum (Liber Exodus 32, 21)

  • videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat (Liber Exodus 32, 25)

  • et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio (Liber Exodus 32, 29)

  • facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro (Liber Exodus 32, 30)

  • percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron (Liber Exodus 32, 35)

  • Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen ejus tabernaculum fœderis et omnis populus qui habebat aliquam quæstionem egrediebatur ad tabernaculum fœderis extra castra (Liber Exodus 33, 7)

  • cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium (Liber Exodus 33, 8)

  • dixit autem Moses ad Dominum præcipis ut educam populum istum et non indicas mihi quem missurus es mecum præsertim cum dixeris novi te ex nomine et invenisti gratiam coram me (Liber Exodus 33, 12)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina