Fondare 771 Risultati per: Moses Iosue Et Aaron Sacerdotem Et Sacrificium
quibus vescetur Aaron et filii ejus panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent (Liber Exodus 29, 32)
ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt (Liber Exodus 29, 33)
omnia quæ præcepi tibi facies super Aaron et filiis ejus septem diebus consecrabis manus eorum (Liber Exodus 29, 35)
sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te (Liber Exodus 29, 42)
sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis ejus ut sacerdotio fungantur mihi (Liber Exodus 29, 44)
et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud (Liber Exodus 30, 7)
et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino (Liber Exodus 30, 10)
lavabunt in eo Aaron et filii ejus manus suas ac pedes (Liber Exodus 30, 19)
Aaron et filios ejus ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi (Liber Exodus 30, 30)
vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis ejus ut fungantur officio suo in sacris (Liber Exodus 31, 10)
videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos præcedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Ægypti ignoramus quid acciderit (Liber Exodus 32, 1)
dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me (Liber Exodus 32, 2)