Mosaico decorativo

Fondare 1170 Risultati per: Mihi

  • Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere si ergo vales scripturam legere, et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris. (Prophetia Danielis 5, 16)

  • Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi quia coram eo iustitia inventa est in me sed et coram te, rex, delictum non feci. (Prophetia Danielis 6, 22)

  • Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me (Prophetia Danielis 7, 16)

  • Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel post id, quod videram in principio, (Prophetia Danielis 8, 1)

  • dixitque mihi Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis quoniam habet tempus finem suum. (Prophetia Danielis 8, 19)

  • Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque Daniel nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres. (Prophetia Danielis 9, 22)

  • Et dixit ad me Daniel vir desideriorum, intellige verba, quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. (Prophetia Danielis 10, 11)

  • Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus et ecce Michaël unus de principibus primis venit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta regem Persarum. (Prophetia Danielis 10, 13)

  • Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram, et tacui. (Prophetia Danielis 10, 15)

  • Dixit ergo puellis Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. (Prophetia Danielis 13, 17)

  • Ingemuit Susanna, et ait Angustiæ sunt mihi undique si enim hoc egero, mors mihi est si autem non egero, non effugiam manus vestras. (Prophetia Danielis 13, 22)

  • Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. (Prophetia Danielis 13, 23)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina