Fondare 1170 Risultati per: Mihi
et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum (Prophetia Ezechielis 36, 28)
et prophetavi sicut præceperat mihi factus est autem sonitus prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad juncturam suam (Prophetia Ezechielis 37, 7)
et prophetavi sicut præceperat mihi et ingressus est in ea spiritus et vixerunt steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde (Prophetia Ezechielis 37, 10)
neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et erunt mihi populus et ego ero eis Deus (Prophetia Ezechielis 37, 23)
et erit tabernaculum meum in eis et ero eis Deus et ipsi erunt mihi populus (Prophetia Ezechielis 37, 27)
et dabis sacerdotibus Levitis qui sunt de semine Sadoc qui accedunt ad me ait Dominus Deus ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato (Prophetia Ezechielis 43, 19)
et non adpropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta sancta sanctorum sed portabunt confusionem suam et scelera sua quæ fecerunt (Prophetia Ezechielis 44, 13)
sacerdotes autem Levitæ filii Sadoc qui custodierunt cærimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israël a me ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 44, 15)
ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam ut ministrent mihi et custodiant cærimonias meas (Prophetia Ezechielis 44, 16)
et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius ut ministret mihi in sanctuario offeret pro peccato suo ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 44, 27)
Et respondens rex ait Chaldæis Sermo recessit a me nisi indicaveritis mihi somnium, et coniecturam eius, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur. (Prophetia Danielis 2, 5)
Si autem somnium, et coniecturam eius narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me somnium igitur, et interpretationem eius indicate mihi. (Prophetia Danielis 2, 6)